« Philosophie/Thalès de Milet/Textes et traductions Ier millénaire AEC » : différence entre les versions
Philosophie/Thalès de Milet/Textes et traductions Ier millénaire AEC (modifier)
Version du 2 novembre 2021 à 18:51
, il y a 1 an→Livre I
:'''
<div style="text-align: justify; direction: ltr; margin-top: 2em; height: 520px; overflow: auto; border: 2px solid;"><br /><poem><div style="text-align: justify; direction: ltr; margin-left: 2em; margin-right: 2em;">'''XLIX.''' Sed ut, unde huc digressa est, eodem redeat oratio: si nihil queam disputare quam ob rem quidque fiat, et tantum modo fieri ea quae commemoraui doceam, parumne [[w:Épicure|'''Epicuro''']] [[w:Carnéade|'''Carneadiue''']] respondeam? Quid si etiam ratio exstat artificiosae praesensionis facilis, diuinae autem paulo obscurior? Quae enim extis, quae fulgoribus, quae portentis, quae astris praesentiuntur, haec notata sunt obseruatione diuturna; adfert autem uetustas omnibus in rebus longinqua obseruatione incredibilem scientiam; quae potest esse etiam sine motu atque impulsu deorum, cum quid ex quoque eueniat et quid quamque rem significet crebra animaduersione perspectum est. Altera diuinatio est naturalis, ut ante dixi; quae physica disputandi subtditate reuerenda est ad naturam deorum, a qua, ut doctissimis sapientissimisque placuit, haustos animos et libatos habemus; cumque omnia completa et referta sint aeterno sensu et mente diuina, necesse est cognatione diuinorum animorum animos humanos commoueri. Sed uigìlantes animi uitae necessitatibus seruiunt diiunguntque se a societate diuina uinclis corporis impediti. (Rarum est quoddam genus eorum qui se a corpore àuocent et ad diuinarum rerum cognitionem cura omni studioque rapiantur). Horum sunt auguria non diuini impetus, sed rationis humanae; nam et natura futura praesentiunt, ut aquarum eluuiones et deflagrationem futuram aliquando caeli atque terrarum; alii autem in re publica esercitati, ut de [[w:Solon|'''Atheniensi Solone''']] accepimus, orientem tyrannidem multo ante prospiciunt. Quos prudentes possumus dicere, id est prouidentes, diuinos nullo modo possumus, non plus quam '''Milesium Thalem''', qui, ut obiurgatores suos conuinceret ostenderetque etiam philosophum, si ei commodum esset, pecuniam facere posse, omnem oleam, ante quam florere coepisset, in agro [[w:Milet|''<i>Milesio</i>'']] coemisse dicitur. Animaduerterat fortasse quadam scientia olearum ubertatem fore. Et quidem idem primus defectionem solis, quae [[w:Astyage|'''Astyage''']] regnante facta est, praedixisse fertur.</div>
|